Charter Document - 02380182
Charter Number: | 02380182 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1186 - 1193 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra controversiam que vertebatur inter priorem et monachos de Spald et priorem et conventum de Trentham super ecclesiam de Beltisford arbitrio nostro et abbatis de Revisbi et magistri Rogeri de Rovelesto in quos compromiserant post multas et longas altercationes sub tali forma sopitam fuisse videlicet quod prior et monachi Spald medietatem ecclesie de Beltisford que fuit Alexandri Malebissi quietam et solutam ab omni exactione salva in omnibus Lincolniensis ecclesie dignitate inperpetuum tenebunt Prior vero et canonici de Trentham aliam medietatem eadem libertate presidebunt inperpetuum Sopita itaque inter eos controversia facta pace firmiter atque concorditer Petrum filium Willelmi de Paris ad presentationem predictorum prioris et monachorum Spald in illam medietatem prefate ecclesie que fuit Alexandri Maleb recepimus et eum in eadem medietate vicarium perpetuum sine omni contradictione instituimus salva in omnibus domui Spald xv solidorum pensionem annuatim predicto Petro solvendorum