Charter Document - 02380171

Charter Document - 02380171


Charter Number: 02380171
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1194 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem Noverit universitas vestra nos gratas et ratas habere donationes factas deo et ecclesie sancte Marie Silve Maioris atque monasterio de Burwell monachisque ibidem deo famulantibus tam in ecclesiis quam in aliis possessionibus eis iuste collatis videlicet ecclesiam de Burwell cum capella sua de Aggleptort et ecclesiam de Walmesgar cum omnibus ad easdem ecclesias pertinentibus sicut in donatorum cartis continetur ipsas igitur ecclesias prefato monasterio sancte Marie Silve Maioris et monasterio de Burguell auctoritate qua fungimur confirmamus et sigilli nostri appositione roboramus salvis episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Hiis testibus Roberto abbate de Bardeney magistro Willelmo Blesen subdecano Lincolniensi magistro Rogero archidiacono Leirc magistro Waltero Blund magistro Gyrart de Rowell magistro Ricardo de Swalewetua Roberto de Capella Galfrido de Lectelad Samson de Rowell Philippo Apostolorum Hamelino decano Hugone de sancto Edwardo Eustachio de Wilton magistro Willelmo de Muketon Roberto capellano de Walmesgare Herberto clerico de Burwell et multis aliis