Charter Document - 02380170
| Charter Number: | 02380170 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1186 - 1200 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo divina miseratione Lincolnienc episcopus salutem in domino Ut beneficia que viris religiosis intuitu caritatis sunt collata rata et inconcussa inperpetuum permaneant dignum duximus ea scripto nostro perpetue memorie comendare et sigilli nostri atestatione firmiter roborare Eapropter dilectis in Christo filiis nostris priori et monachis de sancto Neoto ecclesiam de Cloptona cum omnibus pertinentiis suis et ecclesiam de Hemmingtona cum suis pertinentiis ecclesiam de Bramthona de feudo Willelmi de Albineyo et ecclesiam de Bernewella cum omnibus que ad eam pertinent eis rationabiliter concessas sicut ex eorum cartis testatur concedimus presenti carta nostra confirmamus et sigilli nostri appensione roboramus salvis tamen in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincolnienc ecclesie dignitate
