Charter Document - 02380169
Charter Number: | 02380169 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1186 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo divina miseratione Lincolnienc episcopus salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos ratam habere et presenti carta confirmasse deo et ecclesie sancti Neoti et monachis ibidem deo servientibus concessionem et confirmationem sicut eis rationabiliter facta est super ecclesia de Tamiseford bone memorie Roberto predecessore nostro quondam Lincolnienc episcopo cuius cartam super hoc inspeximus Confirmamus etiam prefatis monachis ecclesiam de Cnotting quam habent ex concessione prioris et fratrum hospitalis Ierusalemitani in Anglia sicut eorum carta testatur et secundum formam transactionis inter ipsos et predictos fratres coram egregie memorie B olim Exoniensi episcopo factam auctoritate apostolica Confirmamus quoque eisdem monachis alia omnia beneficia sua eis rationabiliter collata secundum tenorem cartarum suarum Quod ut ratum habeatur et firmum presenti scripto et sigillo nostro duximus roborandum salvis tamen in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate