Charter Document - 02380163
Charter Number: | 02380163 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1186 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Quoniam ea que locis religiosis conferuntur beneficia ex suscepti pontificatus officio tenemur protegere et episcopali auctoritate contra malignorum machina[tionem confirmare] Ad universitatis vestre notitiam volumus vero pervenire nos ratam habere et presenti carta confirmare deo et ecclesie sancti Albani et monachis ibidem deo servientibus concessionem quam rex Henricus eis rationabiliter fecit super ecclesia de Luyton cum omnibus pertinentiis suis sicut carta domini regis exinde facta quam inspeximus testatur Quod ut ratum habeatur et firmum presenti scripto et sigillo nostro duximus roborandum salvis tamen in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate