Charter Document - 02380162
Charter Number: | 02380162 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1186 - 1193 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos divino intuitu et consideratione paupertatis novelle domus canonicorum regularium de Cruce Roys concessisse H priori et canonicis ibidem deo servientibus ut ecclesiam sancti Martini de Ouerisby in qua eos ad presentationem Eustachii de Merk instituimus in usus suos proprios convertant eo tamen salvo quod prior et canonici presentabunt episcopo vicarium perpetuum ad ecclesiam illam ad portionem competentem secundum dispositionem episcopi Quod ut ratum habeatur et firmum presenti scripto et sigillo nostro duximus confirmandum salvis quoque in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Testibus magistro Roberto de Bedeford magistro Rogero de Rulveston magistro Luca Rogero capellano Roberto Bardol