Charter Document - 02380161
| Charter Number: | 02380161 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1194 - 1200 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filijs ad quos presens scriptum pervenerit Hugo divina miseratione Lincolniensis ecclesie minister humilis salutem in vero Salutari Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu concessisse et presenti carta confirmasse ecclesie sancti Andree Roffensis et monachis ibidem Deo servientibus ecclesiam de Hedenham bene et in pace libere et plenarie habendam et possidendam cum capella de Cudintune et cum omnibus alijs pertinentijs quam viz ecclesiam a bone memorie W rege Anglorum simul cum manerio constat eis collatam Et volumus ut prefate ecclesie obventiones in usus ecclesie ad luminaria Roffen expendantur sicut venerabilis predicti loci Ernulfus episcopus instituit et instrumento autentico quod oculis nostris inspeximus confirmavit Et ut hec confirmatio nostra stabili et perpetuo gaudeat firmitate eam tam scripti quam sigilli nostri auctoritate communire curavimus Salvo per omnia jure Lincolniensis ecclesie Hujus rei testes sunt magister Stephanus archidiaconus de Buckingeham magister Ricardus de Swaleweclive et multis alijs
