Charter Document - 02380147

Charter Document - 02380147


Charter Number: 02380147
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Permission
Date: 1189 - 1193
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus [] Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino eternam Nouerit uniuersitas uestra dilectos filios nostros abbatem et canonicos de Oseneya quandam capellam de nostro assensu et uoluntate ante ianuam curie sue in fundo suo proprio construxisse ad hoc specialiter ut in ea famulis et hospitibus suis vel eciam parochianis suis in ipso confinio manentibus cum commodum eis fuerit diuina celebrentur Et ne iidem fratres occasione huius oratorii iniustis vexacionibus aut exaccionibus in posterum fatigentur decernimus ipsam capellam in perpetuum liberam esse a sinodalibus et gaudere omnibus immunitatibus quibus gaudet monasterium de Oseneya Quod ut ratum habeatur et firmum presenti pagina et sigilli nostri apposicione duximus roborandum Hiis testibus magistro Stephano cancellario Lincolniensi magistro Rogero de Rolvest magistro Simone de Siwelle magistro Gaufrido de Lechelad Walkelino capellano nostro magistro Ricardo de Eilesberi vice archidiacono de Oxenef Nigello decano de Oxen et multis aliis