Charter Document - 02380141
Charter Number: | 02380141 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Appropriation |
Date: | 1189 - 1193 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Hugo dei gracia [Linc] episcopus salutem in domino Quoniam iustum fore nouimus religiosos quosque in bono statu semper fouere et ad pacis sue tutelam manu proteccionis munire ad instanciam dilectorum fratrum nostrorum canonicorum tocius capituli Linc concedimus et confirmamus caritatiue in proprios usus priori et conuentui de Ormesbi qui sunt de ordine de Sempingham omnia beneficia ecclesiastica subscripta eis collata cum suis pertineneiis ex quibus ista propriis nominibus duximus exprimere et presenti carta atque sigilli nostri munimine [confirmare] videlicet ecclesiam sancte Elene de Ormesbi ecclesiam sancti Andree de Vthterbi ecclesiam sancte Marie de Foterbi ecclesiam sancti Saluatoris de Parua Grimesbi ecclesiam Omnium Sanctorum de Suth Elkingtun et medietatem ecclesie sancti [E]dithe de Grimwolbi Volumus etiam et precipimus ut hec omnia prenominata beneficia cum eorum pertinentiis libere et inconcusse habeant et teneant inperpetuum cum dei benediccione et nostra Saluis episcopalibus et sinodalibus tantum Hiis testibus Haimone [decano] Rogero de Rolleston Rogero de Bohun Willelmo de Aualuns Theobaldo de Buzas Hamelino decano