Charter Document - 02380137
Charter Number: | 02380137 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1186 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in vero salutari Noverit universitas vestra nos ratam habere et gratam concessionem factam bone memorie Roberto de Chedneto quondam episcopo Lincolniensi deo et canonicis sancti Osuualdi de Nostle videlicet de ecclesiis de Cherwelton in Norhamtsir et de Chetend in Bukinghamsir et de Langel in Hertfordsir cum omnibus pertinentiis earum sicut carte donatorum et prefati episcopi quas inspeximus testantur Et nos iamdictas ecclesias sicut prefatis canonicis rationabiliter collate sunt auctoritate qua fungimur confirmamus et sigilli nostri appositione roboramus salvis episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Hiis testibus []