Charter Document - 02380123

Charter Document - 02380123


Charter Number: 02380123
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1192 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hug[o] dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos dei intuitu concessisse deo et ecclesie sancti Marcialis de Newehus et canonicis deo ibidem famulantibus ecclesiam sancti Petri de Hauton ecclesiam sancte Margarete de Haburg ecclesiam sancti Dionisii de Kilvingeholm ecclesiam sancti Botulfi de Saxelbi ecclesiam sancti Michaelis de Glentewrd ecclesiam de Kirninton et sextam partem ecclesie de Broclosbi cum omnibus ad ipsas pertinentibus sicut eis rationabiliter collate sunt in proprios eorundem canonicorum usus inperpetuum possidendas salvis in ipsis competentibus vicariis eis qui in ipsis ecclesiis in propriis personis per prefatos canonicos ministrabunt salvis etiam episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Quod ut ratum et inconcussum permaneat presenti scripto et sigilli nostri patrocinio confirmavimus Hiis testibus Haimone decano Lincolniensis ecclesie Roberto Huntedon et magistro Rogero Leicestr archidiaconis Radulfo de Viren magistro Ricardo de Swalewecl Galfrido de Lecchelad Reimundo Roberto de Capella Hugone de sancto Edwardo Luca clerico archidiaconi Hunted Eustachio de Wilton et aliis multis