Charter Document - 02380122

Charter Document - 02380122


Charter Number: 02380122
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1196 - 1197
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Uniuersis sancte dei ecclesie filiis Hugo dei gracia Lincolniensis episcopus salutem et dei benediccionem Nouerit vniuersitas uestra quod hec conuencio facta est inter abbatem de Dudesuille et abbatem de Messend utriusque loci conuentu assensum prebente scilicet quod prefatus abbas de Dudesuilla concessit ecclesie Sancte Marie de Messend ecclesiam de Glattuna cum omnibus pertinenciis suis in perpetuum possidendam sub annua pensione sex marcarum annuatim apud Dudelesuillam persoluendarum infra xv dies post festum Sancti Iohannis Baptiste Vt autem hec conuencio rata in perpetuum permaneat et inconcussa eam episcopali auctoritate confirmauimus saluis episcopalibus consuetudinibus et huius ecclesie dignitate Testibus Rogero Lincolniensi decano Roberto archdiacono de Huntindon Reymundo archidiacono Leycestr magistro Alexandro de Halnestowe Hugone de sancto Edwardo Rogero Bacun Ingelramo capellano Lincolniensis decani