Charter Document - 02380119
Charter Number: | 02380119 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1186 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos divino intuitu concessisse et presenti carta confirmasse dilectis in Christo filiis canonicis de Merton ecclesiam de Flora cum omnibus pertinentiis suis ita quidem ut prefati canonici duas garbas decimarum ecclesie de Flora in proprios usus inperpetuum possideant Perpetuus vero vicarius qui per presentationem eorum in eadem ecclesia ministrabit tertiam garbam percipiet cum omnibus obventionibus altaris et habebit totam terram ecclesie excepta principali domo ad ecclesiam pertinente cum crofta adiacente que eisdem canonicis remanebit Quod ut ratum et inconcussum permaneat presenti scripto et sigilli nostri appositione duximus roborare salva Lincolniensis ecclesie dignitate et episcopalibus consuetudinibus de quibus vicarius respondebit et predicte ecclesie in obsequio honeste providebit