Charter Document - 02380114
Charter Number: | 02380114 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1186 - 1193 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus eternam in domino salutem Ut ea que locis religiosis dei intuitu fidelibus collata sunt absque perturbatione possideantur priorum sollicite procuravit prudentia ipsa eis scriptis autenticis confirmando Quorum nos vestigia sectantes dilectis filiis nostris in Christo monachis de Luffeld beneficia que eis fidelium contulit devotio sicut ipsis et domui eorum rationabiliter collata sunt confirmare et in presenti scripto annotare dignum duximus Ex dono Radulfi de Caignes ecclesiam sancte Marie de Dudeford ex dono Hamonis filii Memphim ecclesiam de Torneberg ex dono Ricardi filii Nigelli medietatem ecclesie sancte Marie de Bechhamton Hec omnia beneficia cum omnibus ad ea pertinentibus sicut in cartis donatorum atque archidiaconorum quibus in ipsis iam dicti monachi sunt instituti continentur eis concedimus in perpetuum possidenda presenti que scripto atque sigilli nostri patrocinio confirmamus salvis episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Hiis testibus Roberto abbate Nutel magistro Rogero de Rolveston magistro Ricardo de Swalewecl Galfrido de Lecchelad Roberto de Capella Iohanne decano de Preston Eustachio de Wilton et aliis multis