Charter Document - 02380110
| Charter Number: | 02380110 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1189 - 1194 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus Hugo dei gracia Lincoln episcopus salutem in domino ad omnium vestrum noticiam peruenire cupimus nos diuine dileccionis intuitu et promouende religionis affectu ex consensu et voluntate Hamoni decani et capituli Lincoln ecclesie deo et canonicis hospitalis Lincoln qui sunt de ordine de Sempyngham concessisse et hac carta nostra confirmasse prebendam de Kannewyk quam bone memorie Robertus quondam Lincoln episcopus assensu predicti capituli eis dedit et concessit et carta sua confirmauit quatinus eandem prebendam bene et pacifice et integre possideant sine omni contradiccione et reclamacione ecclesie nostre inperpetuum Ipsi vero canonici spontanea voluntate nobis et prefato capitulo promiserunt quod quemdam clericum ydoneum in ordine presbiteratus vel diaconatus vel subdiaconatus perpetuis eorum stipendiis et inpensis exhibebunt qui possit in ecclesia nostra in hiis que ad diuina spectant officia congrue ministrare Qui si propter rationabilem causam fuerit ammouendus per memoratum capitulum ammouebitur Et ipsi canonici alium eidem capitulo presentabunt Quod si eo decidente vel conuicto alium presentare noluerit licebit sepe dicto capitulo ecclesiastica cohercione in beneficio prefate prebende compellere eos vt clericum ydoneum capitulo presentent Vt autem hec concessio nostra et confirmacio inuiolabilis et illibata permaneat presentis scripti communicione et sigilli nostri apposicione eam corroborare dignum duximus Magister vero Rogerus prior ordinis de Sempyngham cunctis canonicis predicti capituli Lincoln ecclesie et successoribus eorum plenarium fraternitatem ordinis sui concessit vt fiat pro eis tam viuis quam pro defunctis in prefata domo et in omnibus domibus aliis eiusdem ordinis sicut pro suis facere solent Nos eciam et predictum capitulum nostrum eis communionem et participacionem oracionum ecclesie nostre concessimus inperpetuum Hiis testibus Hamone decano Lincoln Winemero subdecano
