Charter Document - 02380107

Charter Document - 02380107


Charter Number: 02380107
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation
Date: 1194 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hug[o] dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Quanto maiori dilectione et ferventiori karitate ecclesiam Lincolniensem nostro regimini commissam amplexamur et diligimus tanto ferventius eius utilitati et commoditati intendere cupimus et desideramus ut ad honorem dei et beate dei genitricis Marie qui in ea iugiter et devote famulantur dignius et devotius atque honestius possint deo servire Volentes igitur in posterum canonicis ibidem deo servientibus ad commodiorem ipsorum sustentationem providere considerata modieitate et raritate reddituum commune Lincolniensis ecclesie divino intuitu et consideratione beate dei genitricis Marie in augmentum commune canonicorum residentium concessimus et assignavimus ecclesiam de Oskenton et ecclesiam de Edenestowa habendas et cum omnibus pertinentiis suis integerrime perpetuo possidendas et in proprios usus commune convertendas Hanc itaque concessionem nostram et assignationem ut rata sit et firma stabilisque in perpetuum presentis scripti munimine et sigilli nostri appositione confirmamus In nomine igitur domini nostri Ihesu Christi eandem concessionem et assignationem servantibus et ratam habentibus sit pax deo honor et gloria amodo et in seculorum secula Amen