Charter Document - 02380105

Charter Document - 02380105


Charter Number: 02380105
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ratification
Date: 1192 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos ratam habere et presenti carta confirmasse concordiam factam in curia domini regis coram iustic[iariis] eius super ecclesia de Mealton inter capitulum Lincolniensis ecclesie et capitulum de Wartre ita scilicet quod ecclesie Lincolniensi in perpetuum remanebit advocacio predicte ecclesie et tota ecclesia in prebendam et canonicus eiusdem prebende et successores eius solvent capitulo de Wartre in perpetuum singulis annis centum solidos apud Mealton de eadem ecclesia ad duos terminos scilicet ad festum sancti Botulfi quinquaginta solidos et ad festum sancti Martini quinquaginta solidos Quod ut ratum et firmum permaneat presenti scripto sigilli nostri appositione communito confirmavimus Hiis testibus H Lincolniensis ecclesie decano magistro Rogero archidiacono Leirc magistro Ricardo de Swaleclive Roberto de Capella Reimundo Galfrido de Deping Hugone de sancto Edtwardo Roberto de Dunestapl Rogero Bac et multis aliis