Charter Document - 02380104
Charter Number: | 02380104 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1192 - 1194 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Hugo dei gracia Linc episcopus eternam in domino salutem Ad vniuersitatis uestre noticiam volumus peruenire nos ad peticionem et concessionem dilecti in Christo filii nostri magistri Radulfi de Swaiieton concessisse deo et ecclesie beate Marie Linc ad communam canonicorum deo in ea seruiencium ecclesiam de Scredington cum omnibus ad eam pertinentibus Hanc quoque concessionem et donacionene presentis scripti testimonio et sigilli nostri patrocinio roborauimus Preterea ratam habemus et presenti carta confirmamus donacionem quam idem magister Radulfus de Swaueton fecit super duabus bouatis terre in prefata uilla de Scretington quas Jungwine tenuit cum tofto et crofto et omnibus pertinenciis suis Que omnia prefatus Radulfus dedit in puram et perpetuam elemosinam predicte ecclesie Linc et commune canonicorum eiusdem ecclesie sicut in sepe dicti Radulfi carta continetur Hiis testibus Haimone decano et Winemero sub decano Lincolniensis ecclesie Roberto Huntedon et magistro Rogero Leic archidiaconis magistro Simone de Siwell Ricardo de Swalewecliua Galfrido de Lechelad Reimundo Hugone de sancto Edwardo Eustachio de Wilton et aliis multis