Charter Document - 02380102
| Charter Number: | 02380102 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1189 - 1193 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos scriptum pervenerit hoc Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Ex inspectione autentici instrumenti bone memorie Roberti quondam Lincolniensis episcopi predecessoris nostri cognovimus ipsum remisisse omnibus prebendis Lincolniensis ecclesie in perpetuum omnia iura episcopalia et omnes exactiones et quod omnes canonici Lincolniensis ecclesie in prebendis suis et omnibus possessionibus que ad prebendas pertinent perpetuam habeant libertatem ita quod nulli liceat archidiacono vel archidiaconorum officialibus de prebendis vel possessionibus ad communam [pertine]ntibus aliquid exigere vel parrochianos prebendarum Lincolniensis ecclesie in placitum ponere Nos igitur prefatam indulgentiam ab ipso fact[am rat]am [habe]ntes eam presenti scripto et sigillo nostro duximus confirmare Hoc adicientes ut ecclesia de Seuerebi que ad luminaria L[incolniensis ec]clesie est assignata et ecclesia de Lehton que est de subdecanatu Lincolniensi et ecclesia omnium sanctorum in Linc que pertinet ad cancellariam Lin[colniensis] ecclesie eadem plene gaudeant libertate Precipimus etiam ut in omnibus causis tractandis et decidendis quecumque in parrochiis prebendarum emerserint ipsi canonici o[mnimo]da et perpetua gaudeant libertate et libera utantur potestate Quod ut ratum habeatur et firmum presentis scripti testimonio et sigillo nostro roboravimus Hiis testibus Hamone decano Lincolniensis ecclesie Roberto archidiacono Huntedon magistro Rogero de Rolveston Iohanne sacrista Galfrid[o de] Lichelad magistro Ricardo de Swalwec Roberto de Capella magistro Girardo de Rowell Hugone de sancto Edwardo E[ustachio] de Wilton et aliis []
