Charter Document - 02380095

Charter Document - 02380095


Charter Number: 02380095
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Assignment
Date: 1186 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hug[o] dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Dignum est ut dignitates ecclesiastice que superiorem in ecclesia dei gradum optinent sicut amplioris gratiam honoris et oneris adiuncti nomen sortiuntur ita uberioris beneficii fructum et maioris affluentie commodum ceteris impertiendum consequantur Cum ergo dignitas decanatus precipuum in ecclesia Lincolniensi nobis commissa locum optineat et ratione ipsius preminentie decanum oporteat gravioris expense pre ceteris onus portare de communi assensu capituli prebendam que fuit olim Rogerii de Dereby decanatus officio imperpetuum deputavimus subtracta prebenda que prius fuerat decanatui deputata cuicumque alii assumendo in canonicum ecclesie nostre conferenda Ut igitur hec nostra ordinatio tam sollempniter facta perpetue stabilitatis robur et firmamentum optineat eam duximus episcopali auctoritate confirmare et tam sigillo nostro quam capituli nostri corroborare