Charter Document - 02380089

Charter Document - 02380089


Charter Number: 02380089
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1186 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hug[o] dei gratia Lincolniensis episcopus omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Noverit universitas vestra nos ad presentationem prioris et monachorum Leuiarum recepisse magistrum Heliam ad illam medietatem ecclesie de Mealton que fuit magistri Roberti de Nuers cum omnibus pertinentiis et ipsum in eadem medietate canonice instituisse sub annua pensione xiii marcarum argenti solvenda predicto priori et monachis Leuiar salva in omnibus Lincolniensis ecclesie dignitate et episcopalibus consuetudinibus Ne autem quod nobis rationabiliter gestum est temporis diuturnitate in posterum evanescat id litterarum nostrarum testimonio et sigilli nostri impressione duximus roborandum Hiis testibus magistro Rogero de Rolvest magistro Roberto de Capella magistro Gaufrido de Lechelad magistro Ricardo de Swalewecl magistro Rogero de Sumerford magistro Gerardo de Hoiland Petro decano de Esford magistro Ricardo fratre eius Symeone decano de Stapelford Iohanne clerico qui hoc scripsit et multis aliis