Charter Document - 02380080

Charter Document - 02380080


Charter Number: 02380080
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus [] Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Cum ex pontificalis officii debito teneamur ecclesie nostre subditis in iure suo adesse maxime viris religiosis debemus quantum de iure possumus nostram protectionem exhibere et ea que presidemus auctoritate eis iura sua illibata conservare Attendentes igitur religiosam conversationem canonicorum ecclesie de Kenill consideratione honestatis eiusdem domus ratam duximus habere concessionem et donationem ecclesie de Hethre cum omnibus pertinentiis suis quam habent ex dono Bertram de Verdon eamque sicut rationabiliter sunt adepti confirmamus eis et sigilli nostri patrocinio corroboramus salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Testibus Rogero ecclesie Lincolniensis decano R eiusdem ecclesie subdecano Stephano de Bukingham archidiacono magistris R de Swalewecliv Alexandro de Alnestouu Henrico de Gilevill Gerardo de Rowell Lincolniensis ecclesie canonicis Eustacio Hugone de Rolveston Angod de Blaculuest et aliis multis