Charter Document - 02380079
Charter Number: | 02380079 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1197 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus [] sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra controversiam que vertebatur inter abbatem et canonicos de Oseneia et priorem atque conventum de Kenill super ecclesia de Iftel in presentia nostra hoc fine quievisse videlicet quod prefati prior et canonici de Kenill persolvent predictis abbati et conventui de Osen unam marcam annuatim nomine pensionis de supradicta ecclesia de Iftel scilicet dimidiam marcam ad Pascha et dimidiam marcam ad festum sancti Michaelis ita quidem quod prefati abbas et canonici de Osen hac pensione contenti nunquam movebunt predictis priori et canonicis de Kenill questionem super sepedicta ecclesia de Iftel vel eius presentatione Et si aliquis eis questionem super eadem ecclesia vel eius pretaxata pensione movere presumpserit ipsi sibi mutuo auxilium et consilium fidele inpendent Nos igitur hanc formam pacis coram nobis factam gratam et ratam habentes eam auctoritate qua fungimur presenti scripto et sigilli nostri patrocinio confirmamus salvis episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Hiis testibus Rogero decano et Ricardo subdecano Lincolniensis ecclesie Stephano archidiacono Bukingham magistris Ricardo de Swalewecliv Alexandro de Bedeford Girardo de Rowl Henrico de Gilevill canonicis Lincolniensis ecclesie Hugone de Rolveston Angod de Blackolvest Eustachio de Wilton et aliis multis