Charter Document - 02380075
Charter Number: | 02380075 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1186 - 1188 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Quoniam ea que viris religiosis conferuntur beneficia nostra tenemur protectione defendere et contra malignantium incursus nostre auctoritatis patrocinio communire ad universitatis vestre notitiam pervenire volumus nos dilectis filiis priori et canonicis de Kenill ecclesiam de Barton cum omnibus pertinentiis suis sicut eam rationabiliter adepti sunt episcopali auctoritate confirmare ita quod ipsi annuatim ex ea decem marcas ab illo percipiant quicumque nomine eorum in ecclesia illa fuerit institutus Quod ut ratum habeatur et firmum presenti scripto et sigillo nostro duximus roborandum salva in omnibus Lincolniensis ecclesie dignitate et episcopalibus consuetudinibus Testibus magistro Roberto de Bedeford magistro Rogero de Rolv Gaufrido de sancto Edwardo Gaufrido de Lichelad magistro Willelmo Wacelin Hugone de sancto Edwardo