Charter Document - 02380073

Charter Document - 02380073


Charter Number: 02380073
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1199 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hug[o] dei gratia Lincolniensis episcopus eternam in domino salutem Ea que divine caritatis intuitu religiosis conventibus domino iugiter impendentibus famulatum ad sustentationem necessariam noscuntur rationabiliter collata esse beneficia tanto favorabilius et benignius libentiusque tenemur ipsis sicut ea rationabiliter adepti sunt confirmare quanto eorum obsequium in religiosiori conversatione et honestiori paupertate credimus domino placere Hinc est quod considerata honesta paupertate et religiosa conversatione dilectarum in Christo filiarum priorisse et monialium sancti Iacobi extra Huntedon s[exa]ginta acras terre et unum pratum que sunt ante portam ipsarum extra villam Huntedon que venerabi[lis] dominus Iohannes illustris rex Anglie eis in liberam puram et perpetuam elemosinam caritative contulit [sicut] in carta ipsius domini regis continetur quam inspeximus eisdem priorisse et monialibus episcopali munimine et [patroci]nio confirmamus Quod ut ratum et inconcussum perpetuo permaneat id presentis scripti testimonio et [sigilli nostri] appositione roboravimus Hiis testibus Ricardo subdecano magistris Galfrido de Deping Giraldo de Rowell Theobaldo de Bosell et Willelmo de Avalon canonicis Lincolniensis ecclesie magistris Nicholao de Radingiis []no subdec[ano] Roberto de Hulmo Hugone de Pateshull Rogero de Bolehirst en Ricardo de Tinghirst clericis