Charter Document - 02380071

Charter Document - 02380071


Charter Number: 02380071
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1192 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Ex inspectione carte dilecti filii nostri Walteri de Evermue ipsiusque confessione cognovimus ipsum concessisse et confirmasse dilectis in Christo filiabus nostris monialibus de Heyninges omnes decimationes seu concessiones quas [] R avus eius et I pater eius post eum eisdem monialibus in puram et perpetuam elemosinam contulerant tam in ecclesiis decimis terris pascuis et libertatibus quam in omnibus aliis rebus eis predictis donatoribus pie collatis sicut carta ipsius Walteri manifeste declarat reandem igitur concessionem et confirmationem ratam habentes eam auctoritate episcopali confirmavimus Hiis testibus Haymone Lincolniensis ecclesie decano magistro R Leirc magistro Alexandro de Westreng archidiaconis magistro Ricardo de Swaluecliva Roberto de Capella Gaufrido de Dyeping Hugone de sancto Edwardo Durando de Wivelingh Roberto de Dunstapill et aliis multis