Charter Document - 02380052
Charter Number: | 02380052 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1189 - 1193 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in vero salutari Noverit universitas vestra nos inspectis cartis Alexandri de Stodham quondam advocati ecclesie de Stodham et Nicholai quondam archidiaconi de Bedeford quas dilecti filii nostri canonici de Dunst habent super ecclesia de Stodham ratam habemus presentationem que facta est prefato Alexandro atque institutionem supradicto N archidiacono prefatis canonicis in eadem ecclesia factam ipsamque institutionem auctoritate qua fungimur confirmamus scripti quoque presentis testimonio et sigilli nostri appositione et patrocinio roboramus salvis episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Hiis testibus magistro Stephano Lincolniensis ecclesie cancellario Roberto abbate de Nutel magistro Rogero de Rolveston magistro Ricardo de Swalewecliva Petro de Avalun Roberto de Capella Hugone de sancto Edwardo Eustat de Wilton et aliis multis