Charter Document - 02380048
| Charter Number: | 02380048 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1186 - 1193 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Hugh dei gratia Lincolniensis episcopus salutem Pie benivolentia karitatis quam ex officio pastorali caris et subditis nostris impendere tenemur illis est exhibenda propensius quos religione preclaros onere paupertatis videmus pregravari Ea propter attendentes nimiam paupertatem honestamque conversationem dilectorum filiorum nostrorum monachorum de Davintr concessimus eis ecclesiam de Falueslei cum omnibus pertinentiis suis quam magister Willelmus de eis tenuerat in usus suos in perpetuum vertendam ita ut de ipsa bonis que eius deinceps libere ad utilitatem monasterii sui disponant salvis tamen episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Ne igitur quod intuitu pietatis et favore religionis fecimus succedentibus temporibus possit alicuius malignitate perturbari vel in irritum revocari hanc concessionem nostram presenti scripto et sigilli nostri appositione duximus roborare Testibus magistro Rogerus de Rolvestun Willelmo decano de Bergebi magistro Rogero de Sumerford magistro Sansone de Bergebi et multis aliis
