Charter Document - 02380047
Charter Number: | 02380047 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1194 - 1195 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra controversiam que mota fuit inter abbatem et conventum Croiland et Fulconem de Oyri super ecclesia de Gedeneya tali fine conquievisse videlicet quod abbas et conventus Croiland in manu sua quartam partem omnium decimarum in garbis illius ecclesie cum duabus partibus omnium decimarum de dominio Fulconis de Oyri quas antiquitus receperunt retinuerunt Ad reliquam vero partem garbarum et vicariam illius ecclesie quotiens portio illa vacaverit clericum quem Fulco de Oyri vel heredes eius elegerint episcopo Lincolniensi presentabunt qui presentatus et admissus fidelitatem facturus est ecclesie Croiland nec aliquem alium clericum abbas et conventus Croiland presentare poterunt nisi quem Fulco de Oyri et heredes eius ad prefatam portionem elegerint Promiserunt etiam eos contra Fulconem de Oyri vel heredes eius nullo instrumento inposterum usuros per quod hec amicabilis compositio possit infirmari Et ut hec perpetua gaudeant firmitate ea et rescripti pagina et sigilli eorum appositione confirmaverunt et hec se observaturum utraque pars coram nobis firmiter promisit Hanc autem conventionem coram nobis in capitulo Lincolniensi factam episcopali auctoritate confirmamus Et ut ipsa rata et firma permaneat presenti pagina et sigilli nostri appositione communimus salvis episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Hiis testibus W Litigt decano magistro W archidiacono Norhampton magistro R archidiacono Leycestr magistro S archidiacono de Bukingham magistro R archidiacono Huntyndon magistro W subdecano magistro W cancellario et multis aliis