Charter Document - 02380045
| Charter Number: | 02380045 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1187 - 1188 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Ne ea que viris religiosis beneficia conferuntur ecclesiastica per temporum vetustatem oblivione sepeliri vel aliquorum malignantium pravitate valeant in irritum revocari solers antiquorum prudentia huiuscemodi viva et inextinguibili literarum perpetuare memoria Quod ergo intuitu religiose domus de Croiland ad eiusdem domus emendationem super ecclesia de Gedeneye fecimus universitati vestre notum fieri volumus videlicet quod nos eandem ecclesiam deo et monachis ibidem deo servientibus cum omnibus pertinentiis suis inperpetuum confirmavimus ita quidem quod monachi illi sicut persone percipient duas partes omnium garbarum Tertia vero pars omnium garbarum et omnes obventiones altaris cum omnibus aliis ad ecclesiam pertinentibus remanebunt vicario perpetuo qui per nos ad eorum presentationem in eadem vicaria erit institutus et ipse respondebit super omnibus consuetudinibus episcopalibus Preterea prefati monachi sicut ante hanc nostram confirmationem percipere consueverunt percipient perpetuo omnem decimationem duarum partium de toto dominio salvis episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Quod ut ratum habeatur et firmum presenti scripto et sigillo nostro duximus confirmandum Testibus []
