Charter Document - 02380044

Charter Document - 02380044


Charter Number: 02380044
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1186 - 1192
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos divino intuitu et consideratione religionis monasterii sancti Guthlaci de Croiland concessisse abbati et monachis ibidem deo servientibus ut ecclesiam de Quappelad cum omnibus pertinentiis suis post decessum Gaufridi et Fulconis et Hugonis qui nunc ecclesiam illam reddendo inde ipsis monachis annuatim centum solidos perpetualiter possident supradicti monachi cum abbate suo tanquam persone in usus suos convertant eo tamen salvo quod vicarium perpetuum episcopo presentabunt qui omnes obventiones ecclesie preter garbas percipiet reddendo inde monachis annuatim duas marcas et dimidiam Ipse autem vicarius perpetuus episcopo respondebit de omnibus episcopalibus consuetudinibus Quod ut ratum habeatur et firmum presenti scripto et sigilli nostri patrocinio duximus confirmandum salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Testibus []