Charter Document - 02380040

Charter Document - 02380040


Charter Number: 02380040
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 - 1194
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hug[o] dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in Christo Ut ea que locis religiosis fidelibus pia devotione collata sunt firmiter et inconcusse ab eis valeant possideri moris est ea scriptis autenticis ipsis confirmare Inde est quod nos indemnitati ecclesie sancte Marie de Chastebi et monialium ibidem deo ministrantium paterna volentes sollicitudine providere ecclesiam de Cattesbi cum capella sua de Eliden et ecclesiam de Aissebi Roberti filii Philippi eis sicut rationabiliter collate sunt confirmamus presenti scripto et sigilli nostri patrocinio communimus libere et quiete cum omnibus pertinendis earum perpetuo possidendas salvis episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Hiis testibus Hamone decano Lincolniensis ecclesie Paulo abbate Leic magistro Willelmo de Monte magistro Rogero de Rolveston magistro Ricardo de Swalewecliv Galfrido de Lecchelad magistro Girardo de Rowell Hugone de sancto Edwardo Eustachio de Wilton et aliis multis