Charter Document - 02380039

Charter Document - 02380039


Charter Number: 02380039
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1192 - 1194
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in Christo Notum sit universitati vestre nos inspectis cartis predecessorum nostrorum Roberti et Walteri quondam episcoporum Lincolniensium cartis etiam advocatorum ecclesiarum de Flet et de Sutton quas nobis exhibuerunt dilecti nobis in Christo prior et monachi de Acra concessisse et presenti carta confirmasse ecclesie sancte Marie de Acra et monachis ibidem deo famulantibus ecclesias de Flet et de Suttun cum capella de Lutton et aliis omnibus pertinentiis in proprios usus eorundem monachorum imperpetuum possidendas sicut eis donatoribus rationabiliter collate sunt et carte predecessorum nostrorum prefatorum testantur Quod ut ratum et inconcussum permaneat presenti scripto et sigilli nostri testimonio confirmamus salvis in ipsis ecclesiis competentibus vicariis eis qui in propriis personis in ipsis ministrabunt salvis etiam episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Hiis testibus Roberto Huntedon et magistro Rogero Leicestr archidiaconis magistro W de Monte magistro Ricardo de Swalewecliva Galfrido de Lecchelad Roberto de Capella Hugone de sancto Edwardo Eustachio de Wilton et multis aliis