Charter Document - 02380037
Charter Number: | 02380037 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1199 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H dei gratia Lincolniensis et E eiusdem permissione Eliensis episcopi et S eadem gratia abbas sancti Edmundi karissimis sibi in Christo priori et monachis beate Trinitatis Cant salutem in vero salutari Super causa que vertitur inter venerabilem patrem nostrum H Cantuariensem archiepiscopum ex una parte et vos ex altera que nobis est apostolica auctoritate commissa cum eodem archiepiscopo nos noveritis ad pacem inter vos reformandam diligentem habuisse tractatum ita quod communi deliberatione providimus quod in octabis beati Martini ad monasterium vestrum accedemus et ibidem inter eumdem archiepiscopum qui presens esse tunc in eodem loco proposuit et vos domino concedente firmam pacem si fieri poterit faciemus Et si concordia inter vos aliqua fuerit occasione impedita iuxta mandatum apostolicum de interiori et exteriori statu monasterii vestri diligenter inquiremus Nihilominus autem volumus diem quem inter vos super eodem negotio proxima die sabbati post festum beate Katerine apud Wesmonasterium constituimus observari Valete semper