Charter Document - 02380028

Charter Document - 02380028


Charter Number: 02380028
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 - 1192
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Hugo dei gracia Linc episcopus salutem in domino Quoniam iustum fore nouimus religiosos quosque in bono statu semper fouere et ad pacis sue tutelam manu proteccionis munire conuentui sancte Marie de Bulington beneficia ecclesiastica ei canonice collata confirmare dignum piumque decreuimus ex quibus ista propriis nominibus duximus exprimere et presenti scripto atque sigilli nostri munimine confirmare Videlicet ecclesiam sancti Jacobi de Bulington ecclesiam sancti Petri de Burg et ecclesiam sancte Marie de Burg ecclesiam sancte Marie de Winethorp medietatem ecclesie Omnium Sanctorum de Freskeneia terciam partem ecclesie sancti Andree de Fuleteby ecclesiam sancti Albini de Sprillington ecclesiam Omnium Sanctorum de Ingham medietatem ecclesie sancti Michaelis de Haketom Volumus etiam et precipimus ut hec omnia prenominata beneficia cum eorum pertinenciis libere et inconcusse sicut eis iuste et canonice collata sunt in perpetuum teneant et possideant Saluis episcopalibus consuetudinibus et Linc ecclesie dignitate Hiis testibus magistro Hamone summo decano Winemero subdecano Roberto de Hardres Sampsone canonic[o]