Charter Document - 02380026

Charter Document - 02380026


Charter Number: 02380026
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 - 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit H dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu et ad instantiam dilectorum nostrorum filiorum [] prioris et canonicorum de Brid et magistri R de Hardra archidiaconi Huntendonie ecclesiam de Gousl cum omnibus fructibus suis et omnibus ad eam pertinentibus quam ex donatione Roberti filii Ernisii eiusdem ecclesie veri patroni et confirmatione bone memorie R quondam Lincolniensis episcopi idem canonici rationabiliter adepti sunt eisdem canonicis et eorum successoribus in eadem domo de Bridel imperpetuum domino ministrantibus concessisse et episcopali auctoritate confirmasse ita quidem quod post decessum dilecti filii nostri R de Hardra ipsius ecclesie firmarii perpetui liceat eis fructus eiusdem ecclesie in usus proprios libere convertere et perpetuo possidere salva tamen aliqua portione de proventibus ipsius ecclesie ad valentiam sex marcarum annuatim ei qui in eadem ecclesia debeat ministrare salva etiam Lincolniensis ecclesie dignitate Ut autem hoc factum nostrum firmum sit et inconcussum presentis scripti testimonio et sigilli nostri appositione id duximus roborandum Hiis testibus Roberto de Hardria archidiacono Hunted et magistro Laurentio archidiacono Bedeford Ricardo de Hardrie Hugone de Bony Willelmo et Elya canonicis Bridel