Charter Document - 02380023
Charter Number: | 02380023 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1186 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hug[o] dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Votis et desideriis dilecti filii nostri Gill[eberti] Basset grato concurrentes affectu quod meus sua sincera et karitas ordinata divina preveniente gratia circa domum religionis de Bernecestr fundandam in summo angulari lapide Christo Jesu preter quod nemo potest aliud fundamentum ponere tam devote inchoavit ratum et gratum habemus in donis et sanctum ipsius propositum approbamus Iustis ergo et tam piis votis [ipsius] G annuentes et fundationem idem religiose domus de Berencestr modicum congratl dilat[ari] que cupientes eidem domui [et] canonicis regularibus ibidem deo servientibus ipsam ecclesiam [de Berencestr] ex dono prefati Gill[eberti] cum om[nibus pertinentiis] suis sicut carta ipsius G testatur episcopali auctoritate confirmamus similiter unam carrucatam terre in villa de Bernecestr et pratum et pasturam [quod] sufficit ad carrucatam sustentandam similiter in villa de Wicumb de burgagio duos solidos preterea ex dono Matillid[is] de Caisneto quinque summas frumenti in manerio suo de Heiford Ut ergo hec nostra confirmatio in posterum rata et illibata permaneat eam presenti pagina duximus exarare et sigilli nostri patrocinio roborare