Charter Document - 02380020

Charter Document - 02380020


Charter Number: 02380020
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1194
Date type: Internal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis H dei gratia Lincolniensis ecclesie episcopus salutem in domino Universitati vestre notum esse desideramus Alexandrum clericum de Aburn in presentia nostra constitutum sponte et sine aliqua coactione renuntiasse toti iuri quod se dicebat habere in ecclesia de Aburn et omnibus pertinentiis eius Idem etiam Alexander coram nobis iuravit quod nunquam priorem de Beauver vel conventum eiusdem loci inquietabit super ecclesiastico beneficio vel pecunia vel alia re quacumque de qua ante tempus renuntiationis huius aliqua mota fuit controversia inter ipsum et prenominatum priorem et conventum Facta est autem hec transactio anno ab incarnatione domini millesimo centesimo nonagesimo tertio die martis proxima ante annuntiationem dominicam proximam post fundationem novi presbiterii ecclesie nostre Hiis testibus Haymone decano magistro Willelmo cancellario magistro Willelmo subdecano cum ceteris aliis