Charter Document - 02380017
Charter Number: | 02380017 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1195 - 1197 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit H dei gratia Lincolniensis episcopus eternam in domino salutem Noverit universitas vestra controversiam que vertebatur inter abbatem et monachos de Bard et Gerardum de Huwell super ecclesia de Huwell et medietate ecclesie de Claipol in presentia nostra sub hac forma transactionis conquievisse scilicet quod electio et presentatio personarum que instituende sunt in ecclesia de Huwell et medietate ecclesie de Claipol ad predictum Gerardum inperpetuum pertinebunt Abbas vero et conventus de predicta ecclesia de Huwell et medietate ecclesie de Claipol xx solidos annuatim nomine pensionis inperpetuum percipient et nichil amplius scilicet x solidos de ecclesia de Huwell et x solidos de medietate ecclesie de Claipol ita videlicet quod si altera vel utraque earum vacaverit idem Gerardus vel heredes eius personam idoneam vel personas idoneas eligent et presente abbate de Bard diocesano episcopo vel eius officiali presentabunt prestito tamen sacramento corporali monasterio de Bard tam coram domino episcopo vel eius officiali quam in capitulo de Bard ab eodem clerico vel eisdem clericis instituendis super predictis pensionibus in festo sancti Oswaldi fideliter predictis monachis persolvendis Nec licebit eidem Gerardo vel heredibus suis predictam ecclesiam de Huwell vel medietatem ecclesie de Claipol alii loco religioso conferre quam monasterio de Bard si forte illas alicui loco religioso conferre voluerit Hanc igitur pacem et concordiam in presentia nostra factam ratam et firmam habentes episcopali auctoritate confirmamus et sigilli nostri appositione roboramus Testibus magistro Rogero decano Lincolniensis ecclesie magistro Willelmo subdecano magistro Willelmo cancellario Remundo archidiacono Leggecest magistro Galfrido de Deping Alexandro de Alnest magistro Gerardo de Rowell Willelmo de Linc filio Fulconis