Charter Document - 02380014
Charter Number: | 02380014 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1194 - 1195 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos auctoritate episcopali confirmasse deo et beato Oswaldo et abbati et monachis apud Bard deo servientibus ecclesiam de Hekington cum omnibus ad eam pertinentibus quam ex donatione bone memorie Gileberti de Gant et confirmatione successorum suorum iuste adepti sunt Ad eorum etiam presentationem recepimus dilectum filium nostrum magistrum Rogerum de Rolvestun archidiaconum Leicest ad eandem ecclesiam ita quidem quod eam cum omnibus pertinentiis suis de predictis monachis tota vita sua teneat reddendo eis annuatim nomine pensionis unam marcam argenti salva eis pensione quinque marcarum post decessum eiusdem Rogeri solvendarum Quod ut firmum et ratum permaneat sigilli nostri appositione roboravimus salvis episcopalibus consuetudinibus a predicto Rogero solvendis et Lincolniensis ecclesie dignitate Hiis testibus Haimone Lincolniensis ecclesie decano magistro W subdecano W cancellario magistro Ricardo de Swaleclive magistro Alexandro de Alnest Reimundo Galfrido de Depinge Lincolniensis ecclesie canonicis Hugone de Rolvest Radulfo de Rowell Radulfo de Fordingt Ricardo de Bard decano Galfrido clerico abbatis magistro Willelmo de Mar Roberto clerico de Partheney et multis aliis