Charter Document - 02380008

Charter Document - 02380008


Charter Number: 02380008
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1192 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in vero salutari Noverit universitas vestra nos ratam et gratam habere donationem factam Rogero filio Ricardi et Roberto filio eiusdem Rogeri hospitali sancti Iacobi in Ainho super una hida terre in Ainho videlicet una dimidia hida que fuit Turberni et dimidia hida que fuit Sweini in liberam et puram et perpetuam elemosinam et quietam ab omni seculari servitio quod ad dominium ipsius ville pertinet Preterea gratam et ratam habemus donationem factam a prefato Roberto filio Rogeri eidem hospitali super quodam mesagio in supradicta villa de Ainho videlicet quod fuit Willelmi filii Toke in liberam puram et perpetuam elemosinam ei concessam ad hospitandum pauperes qui ibi hospicium pro amore dei petierint Hec omnia predicta sicut supradicto hospitali rationabiliter collata sunt cum omnibus pertinentiis suis velud in cartis predictorum donatorum continetur ei autoritate qua fungimur presenti scripto et sigilli nostri patrocinio confirmamus Hiis testibus Haimone decano Lincolniensis ecclesie Roberto Huntedon et magistro Rogero Leircestren archidiaconis magistro Ricardo de Swalewecliva Ingelramo capellano Roberto de Capella Hugone de sancto Edwardo Willelmo clerico decani Hugone de Rolveston Eustachio de Wilton et aliis multis