Charter Document - 02380004
Charter Number: | 02380004 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1192 - 1195 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Hugo dei gracia Linc episcopus salutem in domino Quoniam vniuersis nostre dicioni subditis pro nostra possibilitate teneamur sua iura illibata conseruare maxime domibus religiosis debe[amus] ecclesias et possessiones illarum clipeo nostre proteccionis et auctoritatis tegere defendere et manutenere Attendentes igitur sanctitatem religiose domus ancillarum Christi monialium de Aluingham ecclesiastica beneficia que eis sunt a Christi fidelibus [collata] sicut eis sunt racionabiliter collata prout carte donatorum [testantur saluo] episcopali auctoritate confirmamus de quibus in presenciarum duximus propriis uocabulis exprimendas ecclesiam sancte Marie de Cokeringtun et ecclesiam sancti [Leonar]di eiusdem uille et ecclesiam sancti Adelwaldi de Aluingham et [ecclesi]am sancte Margar[et]e de Kedington et ecclesiam sancte Elene de Calthorp que quidem ecclesiastica beneficia cum omnibus pertinenciis suis prefatis monialibus in perpetuum concedimus et nostra auctoritate confirmamus Salua Linc ecclesie dignitate et episcopalibus dign[itate] et c[onsuetudi]nibus Quod ut ratum habeatur et firmum presenti scripto et sigillo nostro duximus confirmandum Testibus Hamone Lincolniensi decano magistro Rogero archidiacono Leicestrie magistro Ricardo