Charter Document - 02372009

Charter Document - 02372009


Charter Number: 02372009
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1195 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Egerton MS 3031 (f91v,p186)

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Noverit universitas vestra quod cum quidam nomine Brianus in curia abbatis de Rading detentus esset propter latrocinium posteaque in eadem curia confessus esset se latrocinium illud quo detentus erat commisisse deberetque ibidem secundum libertates quas domus de Rading habet ex eius fundatoribus iudicium curie abbatis subire quia idem Brianus post confessionem suam quosdam reptavit de foresta domini regis ballivi de Windesore hoc audito venerunt et postulabant eundem Brianum eis tradi ut prosequeretur loquelam illam in curia domini regis apud Windesore ad quam spectabant loquele de foresta domini regis Hugo vero qui tunc temporis domui de Rading tanquam abbas presidebat in hoc perplexus erat scilicet an posset per confessionem suam ille Brianus non obstante exceptione aliqua condemnari an curie de Windesore tradi salvo iure et dignitate Rading ecclesie in hoc casu Et cum super hoc consilium nostrum postularet quid esset ei faciendum de consilio nostro idem abbas ne placita foreste usurpare videretur eundem Brianum curie de Windesore tradidit ibi prosecuturum appellationes quas fecerat contra alios de foresta et inde ad curiam de Rading si alios vinceret rediturum et in eadem curia iudicium suum de furto de quo primum rotatus fuerat recepturum Hoc autem scriptum ei fecimus ut protestemur illud quod a predicto Hugone abbate de predicto Briano factum fuerat de nostro consilio factum esse non ut ex hoc iuri et dignitati Rading ecclesie aliquid in posterum deperiret Valete