Charter Document - 02372007
Charter Number: | 02372007 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Writ |
Date: | 1195 - 1197 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus vicecomiti Hertfordie salutem Pone per vadium et salvos plegios Emmam que fuit uxor Ricardi Anglici Iohannem de Saindon Lucam de Mora Adam de Therefeld Simonem filium Hereberti quod sint coram nobis apud Westmonasterium a festo sancti Michaelis in xv dies ostensuri quo waranto intruserunt se in feodo a Willelmi de Mora de Herdelee qui infra etatem est ut dicitur unde Hamo pater ipsius qui de novo obiit fuit saisitus in dominico suo ut de feodo die qua obiit ut dicitur Et interim facias feodum illud esse in pace cum catallis ita quod nichil inde amoveatur Et habeas ibi hoc breve et nomina plegiorum Teste G filio P apud Westmonasterium xii die Augusti