Charter Document - 02372006

Charter Document - 02372006


Charter Number: 02372006
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1194 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus hoc scriptum visuris salutem Noveritis universi quod Willelmus de Vernonio comes Devonie coram nobis reddidit deo et abbatie sancte Marie de Montisburgo manerium de Volvelay cum omnibus pertinentiis suis quod Adeliza de Reveriis avia sua prius dederat eidem abbatie in liberam et perpetuam elemosinam et cuius donationem predictus comes carta sua quam inspeximus prius confirmaverat Et prefatus comes manerium illud quietum clamavit predicte abbatie in perpetuum Et quia hec in presentia nostra facta sunt ne in posterum sub silentio pretereant ea presenti scripto et sigilli nostri appositione testamur et roboramus Testibus H Sarresberie episcopo Gaufrido filio Petri Hugone Bardou Willelmo Briwer Gaufrido de Bocland Apud Westmonasterium xxvi Iunii per magistrum Adam de Walsingham