Charter Document - 02371606
Charter Number: | 02371606 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
Date: | 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document Embedded Document |
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire nos scriptum auctenticum venerabilis fratris nostri Sefredi Cicestrensis episcopi sub hac verborum continentia inspexisse [] Nos vero adiudicantes tam prefatas decimas quam ipsum ius parrochiale eidem monasterio plenam priori et monachis restitucionem fecimus tam decimarum quam iuris parrochialis pleno proprietatis et possessionis iure Prior autem et monachi de Sela retenta sibi et reservata maiorum decimarum perceptione concesserunt memorato Willelmo prenominatas minutas decimas simul cum ipso iure parrochiali toto tempore ipsius Willelm vite nomine eorum tenendas ita quod post decessum Willelmi tam ipsarum minutarum decimarum quam iuris illius parrochialis perceptio corporalis plena et integra redeat ad domum de Sela Hec autem facta sunt in presentia nostra et domini Willelmi de Brausa et plurium magnorum et prudentum virorum Quod ut ratum sit et stabile presentis carte attestatione et sigillo nostro illud duximus confirmandum Nos vero ea que a predicto venerabili fratre nostro Cicestrensi episcopo in hac parte rationabiliter acta sunt rata et grata habentes prescripte seriem transactionis prout rite facta est et ab eodem episcopo rite confirmata ut tanto maiori gaudeat firmitate duximus presentis pagine attestatione et sigilli nostre appositione corroborare Hiis testibus Henrico Cantuariensi archidiacono Ranulfo thesaurario Saresbiriensi magistro Simone de Siwell magistro Willelmo de Sumercot magistro Iohanne de Tinemuth
Markups
Names Markup:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire nos scriptum auctenticum venerabilis fratris nostri Sefredi Cicestrensis episcopi sub hac verborum continentia inspexisse []embed Nos vero adiudicantes tam prefatas decimas quam ipsum ius parrochiale eidem monasterio plenam priori et monachis restitucionem fecimus tam decimarum quam iuris parrochialis pleno proprietatis et possessionis iure Prior autem et monachi de Sela retenta sibi et reservata maiorum decimarum perceptione concesserunt memorato Willelmo prenominatas minutas decimas simul cum ipso iure parrochiali toto tempore ipsius Willelm vite nomine eorum tenendas ita quod post decessum Willelmi tam ipsarum minutarum decimarum quam iuris illius parrochialis perceptio corporalis plena et integra redeat ad domum de Sela Hec autem facta sunt in presentia nostra et domini Willelmi de Brausa et plurium magnorum et prudentum virorum Quod ut ratum sit et stabile presentis carte attestatione et sigillo nostro illud duximus confirmandum Nos vero ea que a predicto venerabili fratre nostro Cicestrensi episcopo in hac parte rationabiliter acta sunt rata et grata habentes prescripte seriem transactionis prout rite facta est et ab eodem episcopo rite confirmata ut tanto maiori gaudeat firmitate duximus presentis pagine attestatione et sigilli nostre appositione corroborare Hiis testibus Henrico Cantuariensi archidiacono Ranulfo thesaurario Saresbiriensi magistro Simone de Siwell magistro Willelmo de Sumercot magistro Iohanne de Tinemuth