Charter Document - 02371590
Charter Number: | 02371590 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1142 - 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document University of Manchester Medieval Collection - Textus Roffensis (p417) |
Charter:
Theobaldus gracia Dei Cant archiepiscopus et tocius Britannie primas omnibus sancte ecclesie fidelibus salutem Notum vobis esse volo quod omnes donaciones et concessiones omnium maneriorum et omnium terrarum et omnium ecclesiarum cum omnibus redditibus et rectitudinibus suis et omnium decimarum que hactenus concesse et donate sunt ecclesie sancti Andree apostoli que sita est in civitate Rovecestra a quibuscumque sive regibus sive archiepiscopis vel episcopis seu comitibus seu alijs quibuslibet hujus regni nobilibus concesse sint aut donate ego Theobaldus gracia Dei Cant archiepiscopus et tocius Britannie primas auctoritate michi a Deo collata omnimodo ratas et imperpetuum stabiles esse confirmo et eas nominatim quas Gundulfus illius ecclesie episcopus ut ad usum monachorum illorum qui in eadem ecclesia domino Christo et predicto apostolo devote famulantur permaneant ordinavit ego eidem ecclesie et eisdem monachis jure eterne hereditatis habendas et libere atque quiete confirmo possidendas et sicut ipse prenominatus episcopus qui ecclesiam illam fundavit et monachos illos illic congregavit et ipsa maneria et terras quas in suo dominico habebat ipsis monachis a suo proprio victu discrevit discretas dedit viis Wldeham cum omnibus appendicijs suis Frendesberiam cum omnibus appendicijs suis Stokes cum omnibus appendicijs suis Suthfletam cum omnibus appendicijs suis Danintunam cum omnibus appendicijs suis Lametham cum omnibus appendicijs suis Hedenham cum manerio quod appendet Cudintuna nomine et cum omnibus xl hidis terre que appendant et omnes alias minutas terras et omnes redditus et omnium terrarum quas suo tempore adquisivit et illis dedit ita firmiter et stabiliter in omnibus omnia ista monachis illis confirmo et corroboro Et sicut beate memorie Anselmus Cant archiepiscopus et Gundulfus supradicte ecclesie episcopus ista omnia a rege Henrico confirmata confirmaverunt et eidem ecclesie et monachis predictis atque post illos imperpetuum victuris firmiter stabilia et stabiliter firma et illibata permanere sanxerunt et auctoritate Dei omnipotentis Patris et Filij et Spiritus Sancti et omnium sanctorum ejus omnes illos qui aliquid de regia concessione et illorum institucione vel confirmacione infringerent excommunicaverunt ita et ego tantorum virorum exempla secutus instituciones concessiones et confirmaciones et omnia predicta ipsis monachis imperpetuum habenda firmiter stabilio et stabiliter firmo et illibata permanere sancio et sub eadem interminacione omnes qui hanc eorum et nostram confirmacionem infirmare vel absque communi fratrum ecclesie illius vel consilio vel consensu immutare presumpserint a liminibus sancte matris ecclesie donec ad satisfaccionem congruam veniant ex omnipotentis Dei Patris Filij et Spiritus Sancti omniumque sanctorum auctoritate sequestre []