Charter Document - 02371521
Charter Number: | 02371521 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1142 - 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Theobaldus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus et tocius Brittannye primas venerabili fratri A[scelino] Roffensi episcopo archidiacono quoque Cant totique clero universisque sancte ecclesie filiis tocius archiepiscopatus salutem et benedictionem Rogavit nos Alicia de Eslinges que fuit uxor Radulphi de Cycestria ut ecclesia de Eslinges que in fundo illius sita est monasterio et canonicis regularibus de Ledes in perpetuam elemosinam concederemus nam et illa quantum ad se spectabat in presencia nostra temporalia eis perpetualiter concessit Gervasius quoque sacerdos qui ecclesiam illam canonice possidebat et personatum ejusdem ecclesie gerebat ut predicte mulieris postulacio et nostra postmodum hujus rei confirmacio efficacie locum usquequaque optineret prefatam ecclesiam cum omnibus appendiciis in manu nostra libere refutavit eo tamen tenore ut quo advixerit ipsam de canonicis nomine canonicorum non suo teneat libere et quiete Eo autem de medio sublato in jus et proprietatem canonicorum perpetuo deinceps redigatur et corum usibus et disposicionibus ordinanda et possidenda permaneat Quod quia tam predicti Gervasii spontanea dimissione quam Alicie illius fundi domine prece presentacioneque factum est ipsos canonicos eadem ecclesia de Eslinges canonice in vestimus et eam cis inperpetuum possidendam concessimus et salvis per omnia episcopalibus consuetudinibus confirmavimus Ipsi autem Gervasio canonici eam nostro assensu postmodum concesserunt ut eam quo advixerit nomine eorum libere teneret Teste Waltero archidiacono et magistro Johanne de Pageham et magistro Johanne de Ponte Episcopi et Thoma de London et Alano et Malgerio et Johanne de Saresberia et Willelmo Cumin et Hamone filio Rogeri apud Maydstan