Charter Document - 02371500

Charter Document - 02371500


Charter Number: 02371500
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190 - 1196
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis [] sicut in prima carta Nos itaque donationes ipsius Willelmi sepedictis canonicis factas grato prosequentes assensu et vestigiis predicti predecessoris nostri feliciter inherentes omnia que tam in carta predicti Willelmi quam in carta predicti archiepiscopi continentur expressa memoratis canonicis auctoritatis nostre robore confirmamus Ipsorum etiam canonicorum inopiam pio respicientes intuitu et volentes illis in quibus possumus misericorditer providere benigne concedimus eisque scripti huius auctoritate propencius indulgemus ut predictas quatuor ecclesias perpetuo et inconcusso iure possideant et cum illas vel aliquam illarum primo vacare contigerit ipsi canonici ad sui sustentationem et hospitum susceptionem et pauperum alimoniam fructus omnes inperpetuum obventuros in usus proprios sine difficultate convertant salva vicariorum qui in eisdem ecclesiis per manus canonicorum ministrabunt rationabili et honesta sustentatione qua mediante et sibi providere et nobis et successoribus nostris possent de episcopalibus respondere