Charter Document - 02371493

Charter Document - 02371493


Charter Number: 02371493
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit I dei gratia Norwicensis episcopus salutem in domino Licet omnibus viris ecclesiasticis qui iurisdictioni nostre noscuntur esse subiecti ex pastoratus nostri officio iura sua tueri et conservare debeamus specialius tamen et propensius eos qui mundum contempnentes claustralis districtionis et vite artioris viam elegerint pie diligere benigne fovere et protegere et iura sua et possessiones iuste adquisitas ipsis confirmare tenemur Ad universorum itaque volumus pervenire notitiam quod nos dilectos filios nostros canonicos regulares de Hikeling in loco qui dicitur Erueslund deo servientes et in perpetuum servituros in sancte Norwicensis ecclesie et nostram protectionem suscipimus et ipsis secundum regulam beati Augustini ibidem viventibus et victuris ecclesiam sancti Augustini in qua deo serviunt scilicet in patrimonio nobilis viri dilecti filii nostri Theobaldi de Valein fundatam quam idem Theobaldus quantum ad ipsum spectabat eis concessit auctoritate deo nobis collata corroboramus et confirmamus cum ceteris ecclesiis et possessionibus quas memoratus Theobaldus et alii donatores eis pietatis intuitu contulerunt sicut ipsorum carte testantur quas infra propriis vocabulis duximus exprimendas videlicet ecclesiam omnium sanctorum de Hikeling ecclesiam sancte Marie de Parham ecclesiam omnium sanctorum de Hacheth cum omnibus earum pertinentiis Predictas itaque ecclesias eis canonice collatas et ceteras possessiones cum redditibus superius expressis sicut carte donatorum testantur quas inpresentiarum iuste possident vel temporis processu deo annuente iustis modis in nostro episcopatu poterunt adipisci illis confirmamus et hanc confirmationem nostram sigilli nostri appositione communimus districtius inhibentes ne quis contra hanc confirmationis nostre paginam ausu temerario venire presumat vel eis de supradictis aliquam molestiam inferre vel gravamen